

Liber Tobiae*
Caput 5: Versus 10
Tunc ingressus,etc.[BED., ubi supra.]Apparuit angelus Tobiae et socium se praebuit et Filius Dei hominem assumpsit, et visibiliter cum hominibus conversatus humanum genus salvavit. Introduxit Tobias angelum ad patrem, etc., et Dominus per miracula quae in carne fecit populo Judaeorum, ex quo carnem susceperat, ostendit: quia est filius et angelus, id est nuntius paternae voluntatis, cui etiam gaudium perpetuae salutis praedicavit, dicens:Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.[Matth. 3.]Et desperantibus de lumine coelestiEgo sum, inquit, lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris[Joan. 8.].